monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 18
'Filia Tyri, in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis. 'In Hebraeo est:' O filia fortissimi, in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi.' Verbum Hebraicum SOR, quod in Ezechiele iuxta Septuaginta legimus, interpretari potest et Tyrus, et tribulatio, et fortissimus, sive fortissima, et Silex, id est, lapis durissimus. Unde in praesenti loco error ortus est : Aquila enim, et Septuaginta, et Theodotion, et Quinta Editio, Tyrum interpretati sunt. Sexta verbum Hebraicum posuit Sor: Symmachus κραταιὰν id est, fortissimam. Nos idipsum ad Deum retulimus, ut illa, cui supra dixerat: Audi filia, et vide, filia fortissimi nuncupetur. Aut certe ipsa fortissima sit, quia imitata est fortem Patrem, cuius vultum in diversis muneribus deprecabuntur divites plebis. Divites in cunctis operibus bonis et scientia; sive qui divites putantur in hoc saeculo, sapientes huius mundi, et Philosophorum disciplinis eruditi; vel quod melius est, qui antea divites fuerant, habentes eloquia Dei, et Testamenta, et Prophetas, id est, de populo Israel. Ut enim ante Salvatoris adventum, hi qui de Tyro erant, hoc est de populo gentium, et proselyti esse cupiebant, deprecabantur divitem populum Israel, et per eos introducebantur in Templum; sic post adventum Domini, quicumque ex Israel credere voluerint (divites quondam familiaritate, et protectione Dei) venient ad filiam Tyri, et offerentes varia dona virtutum et confessionis in Christum, deprecabuntur eam, ut salutem quam perdiderunt in Iudaea, inveniant in gentibus.